Original Latin Text of 1641
Duc de Luynes French Translation of 1647

 

 

 

 

July 27, 2005

 

 

Descartes' Meditations

MEDITATIO VI.

De rerum materialium existenti, & reali mentis a corpore distinctione.

1. Reliquum est ut examinem an res materiales existant. Et quidem jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare & distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic percipiendi sum capax; nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc qud illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qu me uti experior, dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere; nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, [72] nihil aliud esse apparet qum quaedam applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde existens. [ E] [ F]

2. Quod ut planum fiat, prim examino differentiam quae est inter imaginationem & puram intellectionem. Nempe, exempli caus, cm triangulum imaginor, non tantm intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si ver de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus; sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia intueor. Et quamvis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corpore cogito, figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia null in re est diversa ab e quam mihi etiam repraesentarem, si de myriogono alive quvis figur plurimorum laterum cogitarem; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si ver de pentagono quaestio sit, possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum etiam eandem imaginari, applicando scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis contentam; & manifeste hc animadverto mihi pecu[73]1iari qudam animi contentione opus esse ad imaginandum, qu non utor ad intelligendum: quae nova animi contentio differentiam inter imaginationem & intellectionem puram clare ostendit.[ E] [ F]

3. Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad me ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset, proculdubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliqu re a me divers pendere. Atque facil intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantm a pur intellectione differat, qud mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam ex ideis quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus, & aliquid in eo ideae vel a se intellectae vel sensu perceptae conforme intueatur. Facil, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat; & quia nullus alius modus aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere; sed probabiliter tantm, & quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex e naturae corporeae ide distinct, quam in imaginatione me invenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessari concludat aliqud corpus existere. [74][ E] [ F] >

4. Soleo ver alia multa imaginari, praeter illam naturam corpoream, quae est purae Matheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, & similia, sed nulla tam distincte; & quia haec percipio melis sensu, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse, ut commodis de ipsis agam, edem oper etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existenti habere possim. [ E] [ F]

5. Et primo quidem apud me hc repetam quaenam illa sint quae antehac, ut sensu percepta, vera esse putavi, & quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum.[ E] [ F]

6. Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, & membra caetera ex quibus constat illud corpus, quod tanquam me partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis vel incommodis affici potest, & commoda ista sensu quodam voluptatis, & incommoda sensu doloris metiebar. Atque, praeter dolorem & voluptatem, sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris ver, praeter corporum extensionem, & figuras, & [75] motus, sentiebam etiam in illis duritiem, & calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, & colores, & odores, & sapores, & sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria, & reliqua corpora ab invicem distinguebam. Nec sane absque ratione, ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, & quas solas proprie & immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a me cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud senss organo esset praesens, nec possem non sentire cm erat praesens. Cmque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae & expressae, & suo etiam modo magis distinctae, qum ullae ex iis quas ipse prudens & sciens meditando effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent. Quarum rerum cm nullam aliunde notitiam haberem qum ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem qum illas iis similes esse. Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus qum ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, qum illae erant quas sensu percipiebam, & plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam jure meum ap[76]pellabam, magis ad me pertinere qum alia ulla arbitrabar: neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis; omnes appetitus & affectus in illo & pro illo sentiebam; ac denique dolorem & titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud positis, advertebam. Cur ver ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, & ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis ver ariditas de potu, & ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a natur; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem & cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, & cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed & reliqua omnia, quae de sensuum objectis judicabam, videbar a natur didicisse: pris enim illa ita se habere mihi persuaseram, qum rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem.[ E] [ F]

7. Postea ver multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt; nam & interdum turres, quae rotundae visae fuerant longinquo, quadratae apparebant propinquo, & statuae permagnae, in eorum fastigiis stantes, non magnae terr spectanti videbantur; & talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum judicia falli deprehendebam. Nec externorum duntaxat, sed etiam interno[77]rum; nam quid dolore intimius esse potest? Atqui audiveram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in e parte corporis qu carebant; ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci: prima erat, qud nulla unquam, dum vigilo, me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me sentire; cm que illa, quae sentire mihi videor in somnis, non credam a rebus extra me positis mihi advenire, non advertebam quare id potius crederem de iis quae sentire mihi videor vigilando. Altera erat, qud cm authorem meae originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingerem, nihil videbam obstare quominus essem natur ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum sensibilium veritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cm enim viderer ad multa impelli a natur, quae ratio dissuadebat, non multm fidendum esse putabam iis quae a natur docentur. Et quamvis sensuum perceptiones a voluntate me non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix.[ E] [ F]

8. Nunc autem, postquam incipio meipsum meaeque authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae habere videor a sensibus, puto esse temere admit[78]tenda; sed neque etiam omnia in dubium revocanda. [ E] [ F]

9. Et prim, quoniam scio omnia quae clare & distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est qud possim unam rem absque alter clare & distincte intelligere, ut certus sim unam ab alter esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; & non refert a qu potenti id fiat, ut diversa existimetur; ac proinde, ex hoc ipso qud sciam me existere, qudque interim nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc solum qud sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, qud sim res cogitans. Et quamvis fortasse (vel potis, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex un parte claram & distinctam habeo ideam me ipsius, quatenus sum tantm res cogitans, non extensa, & ex ali parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantm res extensa, non cogitans, certum est me a corpore meo revera esse distinctum, & absque illo posse existere. [ E] [ F]

10. Praeterea invenio in me facultates specialibus quibusdam modis cogitandi, puta facultates imaginandi & sentiendi, sine quibus totum me possum clare & distincte intelligere, sed non vice vers illas sine me, hoc est sine substanti intelligente cui insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re, distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi, varias figuras induendi, & similes, quae quidem non magis qum praecedentes, absque [79] aliqu substanti cui insint, possunt intelligi, nec proinde etiam absque ill existere: sed manifestum est has, siquidem existant, inesse debere substantiae corporeae sive extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio, in earum claro & distincto conceptu continetur. Jam ver est quidem in me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi & cognoscendi, sed ejus nullum usum habere possem, nisi quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio, facultas istas ideas producendi vel efficiendi. Atque haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, & me non cooperante, sed saepe etiam invito, ideae istae producuntur: ergo superest ut sit in aliqu substanti a me divers, in qu quoniam omnis realitas vel formaliter vel eminenter inesse debet, quae est objective in ideis ab ist facultate productis (ut jam supra animadverti), vel haec substantia est corpus, sive natura corporea, in qu nempe omnia formaliter continentur quae in ideis objective; vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior, in qu continentur eminenter. Atqui, cm Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqu creatur, in qu earum realitas objectiva, non formaliter, sed eminenter tantm contineatur. Cm enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contr magnam [80] propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qu ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde qum a rebus corporeis emitterentur. Ac proinde res corporeae existunt. Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo, quoniam ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est & confusa; sed saltem illa omnia in iis sunt, quae clare & distincte intelligo, id est omnia, generaliter spectata, quae in purae Matheseos objecto comprehenduntur.[ E] [ F]

11. Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantm particularia sunt, ut qud sol sit talis magnitudinis aut figurae &c., vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, & similia, quamvis valde dubia & incerta sint, hoc tamen ipsum, qud Deus non sit fallax, qudque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a natur aliquid habeant veritatis: per naturam enim, generaliter spectatam, nihil nunc aliud qum vel Deum, ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo; nec aliud per naturam meam in particulari, qum complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa. [ E] [ F]

12. Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat, qum qud habeam corpus, cui male est cm dolorem sentio, quod cibo vel potu indiget, cm famem aut sitim patior, & similia; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis. [81] [ E] [ F]

13. Docet etiam natura, per istos sensus doloris, famis, sitis & c., me non tantm adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum & quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam. Alioqui enim, cm corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum qum res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur; & cm corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis & sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris &c., nihil aliud sunt qum confusi quidam cogitandi modi ab unione & quasi permixtione mentis cum corpore exorti.[ E] [ F]

14. Praeterea etiam doceor a natur varia circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe, ex eo qud valde diversos sentiam colores, sonos, odores, sapores, calorem, duritiem, & similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes; atque ex eo qud quaedam ex illis perceptionibus mihi gratae sint, aliae ingratae, plane certum est meum corpus, sive potius me totum, quatenus ex corpore & mente sum compositus, variis commodis & incommodis a circumjacentibus corporibus affici posse. [82] [ E] [ F]

15. Multa ver alia sunt quae, etsi videar a natur doctus esse, non tamen revera ab ips, sed a consuetudine qudam inconsiderate judicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit: ut qud omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum; qud in corpore, exempli grati, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est, in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio, in amaro aut dulci idem sapor, & sic de caeteris; qud & astra & turres, & quaevis alia remota corpora ejus sint tantm magnitudinis & figurae, quam sensibus meis exhibent, & alia ejusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accuratis debeo definire quid proprie intelligam, cm dico me aliquid doceri a natur. Nempe hc naturam strictis sumo, qum pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt; in hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam pertinent, ut qud percipiam id quod factum est infectum esse non posse, & reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hc non est sermo; multa etiam quae ad solum corpus spectant, ut qud deorsum tendat, & similia, de quibus etiam non ago, sed de iis tantm quae mihi, ut composito ex mente & corpore, a Deo tributa sunt. Ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inferunt, & ea prosequi quae sensum voluptatis, & talia; sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praevio intellects examine de rebus extra nos positis concludamus, quia de iis verum scire [83] ad mentem solam, non autem ad compositum, videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum qum ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo realis sive positiva propensio est ad credendum illam non esse majorem, sed hoc sine ratione ab ineunte aetate judicavi; & quamvis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simile isti calori, ut neque etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit, quod istos in nobis sensus caloris vel doloris efficiat; & quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus: sed video me in his aliisque permultis ordinem naturae pervertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantm a natur datae sunt ad menti significandum quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda, & eatenus sunt satis clarae & distinctae, utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de qu tamen nihil nisi valde obscure & confuse significant. [ E] [ F]

16. Atqui jam ante satis perspexi qu ratione, non obstante Dei bonitate, judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hc occurrit difficultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a natur exhibentur, atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse: ut cm quis, grato cibi alicujus sapore delusus, venenum intus latens assumit. [84] Sed nempe tunc tantm a natur impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit, non autem ad venenum, quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest, qum naturam istam non esse omnisciam: quod non mirum, quia, cm homo sit res limitata, non alia illi competit qum limitatae perfectionis. [ E] [ F]

17. At ver non raro etiam in iis erramus ad quae a natur impellimur: ut cm ii qui aegrotant, potum vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hc poterit, illos ob id errare, qud natura eorum sit corrupta; sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus vere homo aegrotus creatura Dei est qum sanus; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis & ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae observat, cm male fabricatum est & horas non recte indicat, qum cm omni ex parte artificis voto satisfacit: ita, si considerem hominis corpus, quatenus machinamentum quddam est ex ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine & pellibus ita aptum & compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis nec proinde a mente procedunt, facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli caus, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quae sitis sensum menti inferre solet, atque etiam ab ill ejus nervos & reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur, qum, cm nullum tale in eo vitium est, a simili [85] faucium siccitate moveri ad potum sibi utile assumendum. Et quamvis, respiciens ad praeconceptum horologii usum, dicere possim illud, cm horas non recte indicat, a natur su deflectere; atque eodem modo, considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a natur su aberrare, si ejus fauces sint aridae, cm potus ad ipsius conservationem non prodest; satis tamen animadverto hanc ultimam naturae acceptionem ab alter multm differre: haec enim nihil aliud est qum denominatio a cogitatione me, hominem aegrotum & horologium male fabricatum cum ide hominis sani & horologii recte facti comparante, dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam ver aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet veritatis. [ E] [ F]

18. Ac certe, etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantm denominatio extrinseca, cm dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo qud aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae, qud sitiat cm potus est ipsi nociturus; ideoque hc remanet inquirendum, quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax. [ E] [ F]

19. Nempe imprimis hc adverto magnam esse differentiam inter mentem & corpus, in eo qud corpus ex natur su sit semper divisibile, mens autem plane [86] indivisibilis; nam sane cm hanc considero, sive meipsum quatenus sum tantm res cogitans, nullas in me partes possum distinguere, sed rem plane unam & integram me esse intelligo; & quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede, vel brachio, vel quvis ali corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco; neque etiam facultates volendi, sentiendi, intelligendi &c. ejus partes dici possunt, quia una & eadem mens est quae vult, quae sentit, quae intelligit. Contr ver nulla res corporea sive extensa potest a me cogitari, quam non facile in partes cogitatione dividam, atque hoc ipso illam divisibilem esse intelligam: quod unum sufficeret ad me docendum, mentem a corpore omnino esse diversam, si nondum illud aliunde satis scirem. [ E] [ F]

20. Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam ab un tantm exigu ejus parte, nempe ab e in qu dicitur esse sensus communis; quae, quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta, quae hc recensere non est opus..[ E] [ F]

21. Adverto praeterea eam esse corporis naturam, ut nulla ejus pars possit ab ali parte aliquantum remot moveri, quin possit etiam moveri eodem modo a qulibet ex iis quae interjacent, quamvis illa remotior nihil agat. Ut, exempli caus, in fune A, B, C, D, si trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur prima A, qum moveri etiam posset, si traheretur una ex intermediis B vel C, & ultima D maneret immota. Nec dissimili ratione, cm sentio dolorem pedis, docuit me Physica sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui, inde ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est a natur ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede existentis. Sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum, & collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest contingere ut, etiamsi eorum pars, quae est in pede, non attingatur, sed aliqua tantm ex intermediis, idem plane ille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem. Et idem de quolibet alio sensu est putandum. [ E] [ F]

22. Adverto denique, quandoquidem unusquisque ex motibus, qui fiunt in e parte cerebri quae immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari, qum si eum inferat qui, ex omnibus quos inferre potest, ad hominis sani conservationem qum maxime & qum frequentissime conducit. Experientiam autem testari, tales esse omnes sensus nobis a natur inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam bonitatemque testetur. Ita, exempli caus, [88] cm nervi qui sunt in pede vehementer & praeter consuetudinem moventur, ille eorum motus, per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens, ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad ejus causam, ut pedi infestam, quantum in se est, amovendam. Potuisset ver natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet: nempe vel seipsum, quatenus est in cerebro, vel quatenus est in pede, vel in aliquo ex locis intermediis, vel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud ad corporis conservationem aeque conduxisset. Eodem modo, cm potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture, nervos ejus movens & illorum ope cerebri interiora; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire, qum qud potu ad conservationem valetudinis egeamus, & sic de caeteris. [ E] [ F]

23. Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immens Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente & corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa, non in pede, sed in ali quvis ex partibus per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro, eundem plane motum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia, cm ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a caus quae laedit pedem, qum ab ali alibi existente, rationi consenta[89]neum est ut pedis potius qum alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas, non ut solet ex eo qud ad corporis valetudinem potus conducat, sed ex contrari aliqu caus oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, qum si contr semper falleret, cm corpus est bene constitutum; & sic de reliquis. [ E] [ F]

24. Atque haec consideratio plurimum juvat, non modo ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est animadvertam, sed etiam ut illos aut emendare aut vitare facile possim. Nam sane, cm sciam omnes sensus circa ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius verum indicare qum falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam, & insuper memori, quae praesentia cum praecedentibus connoctit, & intellectu, qui jam omnes errandi causas perspexit; non amplius vereri debeo ne illa, quae mihi quotidie a sensibus exhibentur, sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes, ut risu dignae, sunt explodendae. Praesertim summa illa de somno, quem a vigili non distinguebam; nunc enim adverto permagnum inter utrumque esse discrimen, in eo qud nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus vitae a memori conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt; nam sane, si quis, dum vigilo, mihi derepente appareret, statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset, nec quo abiret, viderem, non immerito spec[90]trum potius, aut phantasma in cerebro meo effictum, qum verum hominem esse judicarem. Cm ver eae res occurrunt, quas distincte, unde, ubi, & quando mihi adveniant, adverto, earumque perceptionem absque ull interruptione cum tot reliqu vit connecto, plane certus sum, non in somnis, sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare, si, postquam omnes sensus, memoriam & intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi, quod cum caeteris pugnet, ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim qud Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam vitam circa res particulares saepe erroribus esse obnoxiam, & naturae nostrae infirmitas est agnoscenda. [ E] [ F]

[E] [S] [P] [M 1] [M 2] [M 3] [M 4] [M 5]

Return to Index